Mandement pour l'enregistrement des lettres de don du château de Séderon à Antoine de la Salle
René, roi de Jérusalem et de Sicile, duc d'Anjou, etc., mande à ses archivistes à Aix-en-Provence de procéder à l'enregistrement après les délais réglementaires des lettres patentes par lesquelles, le 16 décembre précédent, il avait accordé à Antoine de la Salle, à sa femme et au premier fils qu'il aurait, la jouissance du château de Séderon
Dux B.
Humilibus supplicationibus nobilis et egregii viri Anthoneti de Sala, scutiferi scutiferie nostre, consiliarii et fidelis nostri dilecti, benigne, ut subsequitur, annuentes, informati quidem de interventu justorum et legitimorum impedimentorum ipsius Anthoneti, nostris et illustris primogeniti nostri ducis Calabrie continue vacando servitiis, sicut et vacat etiam de presenti, quibus obstantibus litteras nostras presentibus sub parvo signeto, quo nostrum in Provincia residens consilium utitur, alligatas, dicto Anthonio de et super castro et loco Sadaroni, bajulie Sistarici, nostri Forchalquerii comitatus predicti, concessas, datas apud Insulam juxta Flandriam, die XVI mensis decembris proxime lapsi, non valuit, juxta edita super hoc statuta infra tempus expressatum in illis, in registris et quaternionibus dicti nostri archivi facere regestrari, volumus et vobis tenore presentium, cum dicli nostri consilii deliberatione, Anthoneto ipsi nullum propter retardationem registracionis hujusmodi prejudicium allatum esse usque nunc de speciali gratia decernentes, expresse precipimus et mandamus, quatinus litteras ipsas presentibus annexatas, quamquam infra tempus debitum in dictis statutis prefixum non fuerint, ut prefertur, registrate, super quo hac vice graciose dispensamus, in dicti archivi registris et quaternionibus, ipsarum auctoritate presentium, registretis, memorato Anthoneto perinde ac si secundum hujusmodi edictorum continentiam debita registratio facta foret, efficaciter valituras, presentibus infra trimestris temporis spatium a die date earum computandum debite executis, et ulterius ad effectum registrandum non duraturis, unacum alligatis litteris remanentibus presentanti.
Datum Aquis per magnificum militem juris utriusque professorem, Jordanum Bricii, dominum de Vellaucio Velaux, Bouches-du-Rhône, arr. d'Aix, cant, de Berre (note par a).o XXXVII, regnorum vero nostrorum anno tercio.
Per regem, ad prefati sui consilii deliberationem.
Michael.
Gratis. Registrata. Matheus.